BRITANNIA

BRITANNIA
I.
BRITANNIA
Ducatus Galliae, peramplus et fertilis, vulgo Britaigne, qui nomen iura moresque, imo et incolas a Britannis insulanis accepit. Iulins Scal. in Urbibus:
Vicit Aremoricas animosa Britannia gentes,
Et dedit impositô nomina prisca iugô.
Putant autem id factum, imperante Vortigerô, cum in Galliam Britannos expulisset, evocatus ad defensionem adversus Scotos, Saxo. Nec tamen absimile vero est, etiam ante id temporis, ut ex Plinio et Beda patet, in ista Galliae parte Britannorum exstitisse colonias, easque tunc auctas novâ accessione, quam vim domi fvertant passi, Aremoricis, istique maritimo tractui intulisse. Excreverunt hi postmodum in tantam potentiam, ut Gothis, quô minus Galliam universam occupârint, obstaculo fuerint. Certe Riothinus istorum Rex, teste Iornande, duodecim milia Brittannorum contra Gothos in auxilium adduxit. Praelio quoque adversus Attilam Britannos interfuisse auctor est Callimachus Experiens. Simsonius ex Pontano. Ad Ortentem Nortmannos habet, Cenomanos et Andegavenses confinales, ad meridiem Pictones: reliqua latera claudit mare Britannicum. Provinciarum Galliae ad Oceanum est ultima, in altum ultra reliquas omnes procurrens, peninsulae instar; unde non inconcinne Cornu Galliae vocatur: Soleae ferreae speciem referre dicitur, cuius exterior pars subrotunda mare, interior vero, quae concava, respicit mediterranea. Longitudo eius sex dierum est itineris, trium autem latitudo. Dividitur in Superiorem et Inferiorem. Superior, quae est Orientalior, ab Inferiore separatur lineâ ex vico, qui vulgo dicitur Chasteau Andron, ducta, porrectaque inter Quintinum et Corlayum, versus extremitatem sinus Venetensis, ad flumen usque Vilanium, sic tamen, ut fanum S. Iohannis in Inferiore relinquatur Britannia. Eius Metropolis est Rhedonum urbs Episcopalis cum Parlamento, reliquae Nantes, S. Malo, S. Brieu, et Dolis Episcopales. Inserior vero Britannia, porrigit se ab communibus cum superiore limitibus in Occidentem versus Oceanum, qui tria eius latera late pulsat: eius Metropolis est Venetia; vulgo Vannes. Merula. Per aliquot saecula Duces habuit proprios, sed ab A. C. 1491. Regno Franciae innexa est, Baudrandus. Vide paulo infra. Perampla est et fertilissima, maxime in Occidentem procurrens. Historia eius compendiô sic habet. A' I. Caesare subacta Romanis paruit, donec, Maximus in Anglia Imperator proclamutus uni Ducum suorum, Conano nomine, permisit regnum erigere in Gallia Aremorica. Quod duravit usque ad Clodovaeum et Chilpericum, a quibus coacti sunt Reges hi titulô Comitum acquiescere. Post, iugô excussô a Dagoberto II. tributarii sunt redditi, usque ad A. C. 707. quô Carolus M. illos
sibi subiecit. Nihilominns amore libertatis in Ludovicum Pium et Carolum Calvum iterum serrexerune, mutuis insuper proeliis attxitt, et occilô ultimô suô Rege Salmone. Post quem Principes praefuerunt, usque ad A. C. 1213. quô Adelais, Armoricae haeres Petro Drocensi nupsit, quibus successerunt, 10. Duces, usque ad A. C. 1491. cum Anna, umca filia Francisei II. ultimi Ducis, iam Maximiliano I. Romano Imperatori desponsata, a Carolo VIII. primum, dein a Ludov. XII. ducta, Aucatum hunc Galliae regni accessionem fecit. In hac regione habitum Coneilium A. C. 846. de pace inter Gallos et Neomedem Ducem, et 1079. Vide tom. 10. Concil. ut et B. Rhenanum ubi supra aliosque, nec non voce Aremorica.
Urbes Brittanniae Gallicae, seu mmoris.
Aletha. Vide Maclovium. Briocum, S. Brieu. Brivates, Brest. Clissonium, Clisson. Corisopitum, et Curiosolitae, Cornovaille. Dinantium, Dinant. Dolis, Dol. Filicerae, Fougeres. Gueranda, Guerande. Hannebontum, Hannebaant. Kimperlaeum, Kunperlay. Leona, S. Pol de Leon. Machicolium, Machecou. Maclovium olim Aletha, S. Male. Mons Relaxus, Morlaix. Nannetes, Nantes. Rhedones, Rennes. Saliocanus, Roscou. Trecorium, olim Osismi, Triguer. Venetiae, Vannes. Vitraeum. Vitre. Vide quoque Britanni.
II.
BRITANNIA
insula in Oceano Septentrionali omnium quae Europae adiacent maxima; unde et Orbis alter a Veteribus dicta. Claudian. in Consulat. Manlii v. 51.
---- Et nostro diducta Britannia mundo.
Virg. Ecl. 1. v. 67.
Et penitus totô diviso orbe Britannos
Horat. l. 1. Carm. Od. 35. v. 30.
Ultimos orbis Britannos vocat.
Et ante eum Catullus Epigr. 11. v. 11.
---- Terribilesque et ultimosque
Britannos.
Dionysius Perieger.
---- Οὐδέ τις ἄλλη
Νήσοις εν πάσῃσι Βρεταννίσιν ἰσοφαρίζει.
Quod capio duplici sensu; vel enim respectum dicit ad magnitudienem, quam supra innuebat
Τάων τοι μέγεθος περιώσιον.
Vel ad bonitatem, utrôque enim modô reliquas omnes insulas facile superat Britannia. Primo fertilitas eius ex hoc non obscure patet, quod et annonâ in proprios usus sufficiente abundet, et frumentarium auxilium populis etiam longissime dissitis suppeditet. Amm. Marcellin. l. 18. Annona a Britannis sueta transferri. Zosimus Comes l. 3. Ο᾿κτακόσια κατεοκεύασε πλοῖα (Iulianus Imperator) μείζονα λέμβων, ταῦτά τε εἰς την` Βρεττανίαν ενπέμψας κομίζεςθαι σῖτον. Plura apud Camdenum, in sua Britannia videat, si volet, studiosus lector. Secundo magnitudinem quod attinet, ea quidem apud Dionysium praecipue intelligenda est. Audi Diodor. Sic. l. 5. Νῆσοι πολλαὶ κατα τὸν Ω᾿κεανον` ὑπάρχουσιν, ὧν ἐςτιν ἡ μεγἰςτη Βρεταννικὴ καλουμεν´η. Auctor libelli de Mundo, Aristoteli falso attributi, c. 3. Ε᾿ν τούτῳ γε μεν´ νῆσοι μέγιςταί τε τυγχάνουσιν οὖσαι δύο Βρετταννικαὶ λεγόμεναι, Α῎λβιον, καὶ Ι᾿έρνη. Hinc Aristides aliique Graeci Britanniam κατ᾿ ἐξοχην`, ob magnitudinem, μεγάλην νῆσον appellârunt; quemadmodum et nos hodie Magnam Britanniam vulgo dicimus. Tacitus Britannia insularum, quas Romana complectitur Notitia, maxima. Procopius Vandalicorum, l. 1. Britanniam vocat. Τῶν εντὸς Η῾ρακλειῶν ςτηλῶν νήσων ἁπασῶν μεγίςτην παρὰ πολὺ οὖσαν. Ptol. unam quidem excipit Tapobranem, λέγων (inquit Eustathius) ὅτι πρωτεύει ἡλ᾿νδικὴ Ταπροβάνη μεγέθει καὶ τῇδόξῃ, μεθ᾿ ην` ἡ Βρεταννική. Ceterum de magnitudine Britanniae vide sis Cl. Salmasium, in Plinianis, late disserentem, p. 250. Quidam deducunt, a Βριτὺς dulcis, et τανία regio, ut in Lusitania, Mauritania, etc. quasi dicas dulcis terra. Dunaeus. Camdenus a Brith, i. e. pictus, nam populi se pingebane glastô. Sin vero a Britone vel Bruto dicta fuit, certe Brutus ille Gallus fuit, non Troianus, aut Italus. Verstiganus. Bocharto vero l. 1. Chanaan c. 39. Βρετανικὴ nihil aliud videtur, quam barat anac, i. e. ager, seu terra stanni et plumbi. bara et in regimine barath, Syris agrum esse sciunt omnes, et ex Daniele abunde notum, et anac, stannum aut plumbum Hebraei explicant Hamosi, c. 7. v. 6. Primo, destanno res notissima ex Diodor. Sic. l. 5. p. m. 209. Οὗτοι τὸν καςςίνερον καταοκευάζουσιν ἐργαζό μενοι την` φέρουσαν αὐτὸν γην̑. Vide quae sequuntur. Secundo, de plumbo Plinium audi, l. 34. c. 17. Nigrô plumbô ad fistulas, laminasque utimur laboriosius in Hispania erutô, sed in Britannia summo terrae coriô adeo large ut lex ultro dicatur, ne plus certô modô stat. Figuram eius quod attinet, Strabo l. 4. Η῾ δὲ Βριταννικὴ τρίγωνος μεν´ ἐςτι. Caesar, l. 5. bell. Gall. c. 13.
Insula universa triquetra. Pomponius, l. 3. c. 6. Britannia se in diverso angulos cuneat triquetra, et Siciliae maxime similis. Diodor. quoque Sic. loc.
cit. Αὕτη γὰρ τῷ χήματι τριγωνος οὐσα παραπλησίως τῇ Σικελίᾳ. Quam sit autem hoc verum, ex recentiorum descriptionibus dicere quivis potest, et praeterea ex Tacito in vita Agricolae c. 10. Dicitur etiam Britanniae plurali numerô uti et Illyriae apud Propert. l. 2. El. 16. v. 10.
Dic alias iterum naviget Illyrias.
Solinus, Graecias cogitamus. Homer. Od. ξ. v. 199.
Η῏ μὲν Κρητάων γένος ἐυχόμεθ᾿ ἐυρειάων.
Euripides,
Καὶ νησιώτας, καὶ μαχρὰς Εὐρωπίας.
Catullus Epigr. 30. v. 21.
Hunc Galliae timent, timent Britanniae.
Idem Epigr. 46. v. 22.
Mavult quam Syrias, Britanniasque.
Nic. Lloydius. Incolae huius insul. Britones: qui primum Euangelii praeconem habuerunt Iosephum Arimathaeum, A. C. 60. baptizati, sub Rege Lucio, A. C. 177 E'Germania sequentibus temporibus in Britanniam commigrârunt Angli, Saxones et Iuti seu Iutae, quos eosdem cum Getis Gothisque esse assertt Spelmannus in Glossario Archaeol. Unde dictiones complurimae Anglis, Gallis, Hifpanis, Italis, et Graecis Auctoribus usitatae, fontem priscum Saxonicum, Germanis ipsis hodie non satis cognitum, agnoscunt: quem ad Gothicam dialectum proxime accedere Conr. Gesnerus ait. Hinc et nosmetiplos, verba sunt Spelmanni, a Gothis late Europam opprimentibus, originem duxisse, moresque et leges aliquot cum vocabulis multis nondum exoletis, imbibisse, certum est. Gravem senserunt Britones Gregorium M. qui Britones Christianos, quod sibi subiectionem denegâssent, per Edelredum Northumbriae Regem misere tractavit, Dinothô Abbate, virô insigni, cum ingenti clericorum copia, perditô, A. C. 597. Quae postea secuta, vide in Anglia et Scotia. Urbes et oppida praeclariora Britanniae primae, i. e. Angliae et Walliae, quae nunc exstant, sequuntur. Quae asterismis indigitantur, oppida sunt vel munitiora vel munimenti capacia.
Urbes et oppida Angliae.
Aballaba, Appleby, in Comitatu Westmariae. *Aeglesburgus, Ailesbury, Buckingh. Alnevicum, Alnwick, Northumb. Antona Australis, Southampton, region. cognominis portus. Antona Borealis, Northampton, region. cognomin. Axelodunum, Hexham, Northumbriae. *Banburia, Banbury, Oxoniensis. Barnastapula, Barnstable, Devoniae. Bathonia, Bath, olim Aquae calidae, et Aquae solis; Somersett. Episcopalis urbs. Bedfordia, Bedford, region. cognomin. *Berwicus, Barwick, Northumb. portus. Boltonia, Bolton, Lancastriensis. *Brigewatera, Bridgewater, Somersettens. *Bristolium, Gristow, Somersettens. portus. Buckingamia, Buckingham, region. cognomin. Calcaria, Tadcaster, Eboracens. Camalodunum, Maldon, Essexiae. Cantabrigia, Cambridge, olim Camboritum, region. cognomin. Academia. Cantuaria, Canterbury, olim Durovernum, Cantii, urbs Archiepiscopalis. *Carleolum, Carlile, Cumbriae urbs Episcopalis. *Cestria, Chester et Westchester, region. cognomin. urbs Episcopalis et portus. Chardum, Chard, Somersett. Chelmerum, Chelmsford, Essex. olim Canonium. Chesterfeldia, Chesterfield, Derbiensis. Cicestria, Chichester, Sussex. urbs Episcopalis. *Colcestria, Colchester, Essex. olim Colonia. *Conventria, Coventry, Varvic. urbs Episcopalis. Corinium, Cirencester, et Circecester, Glocestrens. Dancastrum, Doncaster, olim Danum, Eboracens. Derbia, Derby, vel Darby, region. cognomin. Dertmuta, Darthmouth, Devon. portus. *Divisae, the Vies, seu Divizes, Wiltoniensis. Dorcestrria, Dorchester, region. cognomin. *Dubris, Dover, Cantii, portus. Dunelm um, Duresme et Durham, Episcopatus cognomin. urbs Episcopalis. Dunistabulum, Dunstable, Bedfordiensis. Durnovaria, Dorchester, region. cognomin. *Eboracum, York, region. cognomin. urbs Archiepiscopalis. Elia, Ely, Cantabrigensis urbs Episcopalis. *Exonia, Excester, olim Isca Damnoniorum, Devon. urbs Episcopalis. Fanum S. Albani, S. Albans, ubi olim Verulamium, Hertfordiensis. *Fanum S. Botolphi, Boston, Lincolniensis portus et emporium. Fanum S. Edmondi, S. Edmonds Bury, Suffolciens. Fons clarus, Shirborn, Dorcestrent. *Galleva, Wallingford, Bercheriae. Garianorum, Yarmouth, Norfolc. portus et emporium. *Genesborwia, Gainsborough, Lincolniens. Gippevicum, Ipswich, Suffolc. Glasconia, Glassenbury, Somersetensis. *Glovernia, Gloucester, olim Glevum, region. cognomin. urbs Episcopalis. Harlepolis, Hartlepool, Dunelmens. Episcopal. portus. *Harvicum, Harwich, Essex. portus. *Herefordia, Hereford, region. cognomin. urbs Episcopalis. Hertfordia, Hartford, region. cognomin. *Hulla, Hull, vel Kingston upon Hull, Eborac. portus et emporium. Huntingdonia, Huntington, region. cognomin. Lancastria, Lancaster, region. cognomin. Lanstuphadonia, Launston, Cornubiae. Ledesia, Leeds, Eboracensis. Leicestria, Leicester, region. cognomin. Leonis monasterium,
Lempster, Hereford. *Lichfeldia, Lichfield, Stafford. urbs Episcopalis, Lindum, Lincoln, region. coguomin. urbs Episcopalis. *Linum Regis, Lienne, Norfolc. portus et emporium. *Liserpalus, Lirpool et Leverpool, Lancast. portus. *Londinum, London, Middlesexiae, urbs regni primaria et Episcopalis. *Ludloa, Ladlow, Salopiae. *Mancunium, Manchester, Lancastrens. Margaberga, Marlebarow, Wiltoniensis. Morpitum, Morpeth, Northumbriae. *Morsiburgus, Brug morse et Bridgenorth, Salop. Neoportus, Newport, Vectis insul.
Nevarca, Newark, Nottingamiensis. Northalvertonia, Northallerton Eboracensis anthac Comitatus. Norvicum, Norwich, Norfolc. urbs Episcopalis. Nottingamia, Nottingham, region. cognomin. *Novum castrum, Newcastle, Northumbriae portus et emporium. Novus mercatus, Newmarket; Cantabrigiensis. *Oxonium, Oxford, region. cognomin. urbs Episcopalis et Academia. Petropolis, Peterborough, Northampt. urbs Episcopalis. *Plimmouta, Plimmouth, Devon. portus. *Pons fractus, Ponsfract vel Pontfreit, Eboracens. *Portus ostium, Portsmouth, Southampt. portus. Prestonium, Preston, Lancastriens. *Readingum, Reading, Bercheriae. Richmondia, Richmond, Eboracens. antehac Comitatus caput. Rium, Rye, Sussex. portus. Roffa, Rochbester, Cantii, urbs Episcopalis. Sacri capilli, Halifax, Eboracensis. *Salopia, Shrewsbury, region. cognomin. Saudovicum, Sandwich, Cantii, portus. Sarum et Sarisburia, Sarisbury, Wiltoniensis, urbs Episcopalis. *Scarburgum, Scarborough, Eboracensis portus. Stanfordia, Stamford, Lincoln. antehac Academia. Staffordia, Stafford, region. cognomin. *Tanodunum, Taunton, Somersetens. Theoci curia, Tewksbury, Glocestrens. Therfordia, Thetford, Norfolc. olim Sitomagus. Tonbrigium, Tunbridge, Cantii. Tripontium, Torcester, Northampton. Varingtonium, Warington, Lancast. Varvicum, Warwick, region. cognomin. Vicus Malbanus, Nantwich, Cestriens. *Vigornia, Worcester, olim Brannogenium, region. cognomin. urbs Episcopalis. *Vimutium, Weymouth, Dorcestrens. Uriponium, Rippon, Eborac. Uzella, Lestithiel, Cornubiae. Wellae et de Fontibus, Welles, Somersetensis urbs Episcopalis. Westmonasterium, Westminster, Middlesexiae. Wibigginum, Wiggin, Lancast. *Windlesora, Windsar, Berch. Wiutonia, Winchester, Southampton. urbs Episcopalis, olim Venta Belgarum.
Wallie urbes et oppida quae exstant.
Albergennium, Abergevenny et Abergenny, olim Gobannium, region. Monumetensis. Arvone, Caernarvon, region cognomin. Balla, Bala, Merviniae. Bangoria, Bangor vel Ganchor, Carnarv. urbs Episcopalis. *Bellomariscus, Beau-marish, et Beaumoris, Monae insul. portus. Brechinia, Brecknock, region. cognomin. Cardiffa, Caerdiff, Glamorganensis. Cardigania, Cardigan, region. cognomin. Chepstovium, Chepstow, Monumet. Civitas legionum, Caer-leon, olim Isca, Monumetensis. Conovii ostium, Aberconwey, ubi oltm Conovium, Canarv. Denbighia, Denbigh, region. cognomin. Fanum S. Asaphi, S. Asaph Flintens. urbs Episcopalis. Fanum ad Taffum, Landaff. Glamorganensis urbs Episcopalis. Harlecum, Arlech vel Harlech, Mervin. portus. Haverfordia, Haverfordwest, Penbroch. Maridunum, Caermarden, region. cognomin. Menevia, S. Davids, Penbroch. urbs Episcopalis. *Mons Gomericus, Montgomery, region. cognomin. *Monumethia, Monmouth, region. cognomin. Nidum, Neath, Glamorganens. *Penbrochia, Pembrook, region. cognominis portus. Radnoria, Radnor, region. cognomin. Ruthunia, Ruthin, Denbigh. Trellinum, Welspool, Mongomer.
Britanniae primae populi iuxta Camdenum.
Attrebatii. Bercheria, Barkshire. Belgae. Dorsettia, Dorcestrensis Comitatus, Dorcetshire. Somersettensis Comitatus, Somersetshire. Southamptoniae Comitatus, Hamshire, Hantshire. Vecta insula, The Isse of Wight. Wiltoniensis Comitatus, Wiltshire. Brigantes. Eboracensis Comitatus, Yorkshire. Dunelmensis Episcopatus, The Bishoprik of Duresme vel Durham. Lancastriensis Comitatus, Lancashire. Westmaria Comitatus, Westmorland. Cumbria Comitatus, Cumberland. Cantum, Kent. Cattieuchlani. Bedfordiensis Comitatus, Bedfordshire. Buckingamiensis Comitatus, Buckinghamshire. Hertfordiensis Comitatus, Hartfordshire. Coritani, Derbiensis Comitatus, Darbyshire. Leicestriensis Comitatus, Leicestershire. Lincolniensis Comitatus, Lincolnshire. Northamptoniae Comitatus, Northamtonshire. Nottingamiensis Comitatus, Nottinghamshire. Rotelandia, Rutland. Cornavii. Cestriensis Comitatus, Cheshire. Salopiensis Comitatus, Shropeshire. Staftordiae Comitatus, Staffordshire.
Warwicensis Comitatus, Warwickshire. Wigorniensis Comitatus, Worcestershire. Danmonii. Cornubia, Cornwall. Devonia, Devonshire. Dimetae. Cardiganiae Comitatus, Cardeganshire. Carmardeniae Comitatus, Caermarthenshire. Penbrochiensis Comitatus, Pembrookshire. Dobuni. Glocestriensis Comitatus, Gtoucestershire. Oxoniensis Comitatus, Oxfordshire. Iceni, Cantabrigiensis Comitatus, Cambridgeshire. Huntindoniensis Comitatus, Huntingtonshire. Norfolcia, Norfolk. Suffolcia, Suffolk. Ordevices. Arvoniae Comitatus, Caernarvonshire. Denbighiensis Comitatus, Denbighshire. Flintensis Comitatus, Flintshire. Mervinia, Merionethshire. Mongomeriensis Comitatus, Montgomeryshire. Mona insula, The Iste of Anglesey. Ottadini, Northumbria, Northumberland. Regni, Sussexia, Sussex. Suthreia, Surrey. Stlures, Brechiniae Comitatus, Brecknockshire. Herefordensis Comitatus, Herefordshire Glamorganensis Comitatus, Clamorganshire. Monumetensis Comitatus, Monmouthshire. Radnorensis Comitatus, Radnorshire. Trinobantes, Meddelsexia, Middlesex. Essexia, Essex.
Urbes Britanniae secundae, hoc est, Scotiae.
Aberdonia, olim Devana, Aberdeen, Academia. Abrenethea, Abernethy. Aerea, Ayre. *Alata Castra, Edenburg, urbs regia et Academia. *Andreqpolis, S. Andrews, Academia. Brechinium, Brechin. *Candida casa, Whithern. Castrum Britonum, Dunbritton. Castrum Caledonium, Dunkelden. Chanrea, Chanonry. Donum Dei, Dundee. Dornocum, Dornock. Dumblanum, Dumblane. Dunfresa, Dunfreis. Edimburgus, vide Alata castra. Elginum, Elgin. Fordunum, Fordon. *Glasquum, Glascow. Academia. Hamiltonum, Hamilton. Innernium, Innerness. Insula S. Columbi, Columb-kill, iuxta Mulam. Kirchvallum, Kirkwale, in Pomonia. Lismoria, Lismore. Mussalburgum in Laudonia, Musselborrow. *Perthum, S. Iohnston. Stephanodinum, Dunstafag. *Strivilingum, Sterling. Suavicordium. Victoria, Wington, aliis Inchkenth.
Vide plura in Anglia et Scotia.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • Britannia — was the term originally used by the Romans to refer first to the British Isles, and later to the island of Great Britain. The term was later used to describe a Roman province covering much of the island, apart from the area beyond the Antonine… …   Wikipedia

  • Britannĭa [1] — Britannĭa, 1) (a. Geogr.), der Name für die östliche der zwei nördlich von Gallien gelegenen Inseln (j. England u. Schottland) im Atlantischen Ocean, die auch von den Kreidefelsen der Küsten Albion (die Weiße) genannt wurden. Diewestlicke[318]… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Britannia — (Лаганас,Греция) Категория отеля: Адрес: Agrilia, Лаганас, 29100, Греция …   Каталог отелей

  • Britannia — (Саас Фе,Швейцария) Категория отеля: 2 звездочный отель Адрес: Obere Dorfstrasse 44, 3906 Саас …   Каталог отелей

  • Britannia — Bri*tan ni*a, n. [From L. Britannia Great Britain.] A white metal alloy of tin, antimony, bismuth, copper, etc. It somewhat resembles silver, and is used for table ware. Called also {Britannia metal}. [1913 Webster] …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Britannia — Britannia1 [bri tan′yə, britan′ē ə] n. [L] 1. Old Poet. a female figure symbolizing Great Britain or the British Empire 2. [b ] britannia metal Britannia2 [bri tan′yə, britan′ē ə] 1. Latin name for GREAT BRITAIN (the island), esp. the southern… …   English World dictionary

  • Britannĭa [2] — Britannĭa, erst neu angelegter Ort im District Dalhonsi des Gouvernements Ober Canada (Britisch NAmerika) in der Nähe der Stromschnellen des Chênes, große Sägemühle …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Britannia — Britannĭa, antiker Name für das heutige England und Schottland. Den Mittelmeervölkern war B. schon seit dem 6. Jahrh. v. Chr. bekannt, aber erst seit der Zeit Julius Cäsars, der 56 und 55 v. Chr. von Gallien aus zwei Züge nach B. unternahm,… …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Britannia — Britannia, der röm. Name von England, s. England …   Herders Conversations-Lexikon

  • britannia — metal (alloy of antimony, copper, and zinc used as antifriction material and for dinnerware) …   Eponyms, nicknames, and geographical games

  • Britannia — ► NOUN ▪ the personification of Britain, usually depicted as a helmeted woman with shield and trident. ORIGIN the Latin name for Britain …   English terms dictionary

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”